Tristram Shandy

Full Text

Chapter 2.III.

Full Text Chapter 2.III.

Chapter 2.III.

Textus de Ecclesia Roffensi, per Ernulfum Episcopum. Excommunicatio. Ex auctoritate Dei omnipotentis, Patris, et Filij, et Spiritus Sancti, et sanctorum canonum, sanctaeque et entemeratae Virginis Dei genetricis Mariae,— —Atque omnium coelestium virtutum, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatuum, cherubin ac seraphin, & sanctorum patriarchum, prophetarum, & omnium apolstolorum & evangelistarum, & sanctorum innocentum, qui in conspectu Agni soli digni inventi sunt canticum cantare novum, et sanctorum martyrum et sanctorum confessorum, et sanctarum virginum, atque omnium simul sanctorum et electorum Dei,—Excommunicamus, et vel os s vel os anathematizamus hunc furem, vel hunc Os malefactorem, N.N. et a liminibus sanctae Dei ecclesiae sequestramus, et aeternis vel i n suppliciis excruciandus, mancipetur, cum Dathan et Abiram, et cum his qui dixerunt Domino Deo, Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus: et ficut aqua ignis extinguatur lu- vel eorum cerna ejus in secula seculorum nisi resque- n n rit, et ad satisfactionem venerit. Amen. os Maledicat illum Deus Pater qui homi- os nem creavit. Maledicat illum Dei Filius qui pro homine passus est. Maledicat os illum Spiritus Sanctus qui in baptismo ef- os fusus est. Maledicat illum sancta crux, quam Christus pro nostra salute hostem triumphans ascendit. os Maledicat illum sancta Dei genetrix et os perpetua Virgo Maria. Maledicat illum sanctus Michael, animarum susceptor sa- os crarum. Maledicant illum omnes angeli et archangeli, principatus et potestates, omnisque militia coelestis. os Maledicat illum patriarcharum et prophetarum laudabilis numerus. Maledicat os illum sanctus Johannes Praecursor et Baptista Christi, et sanctus Petrus, et sanctus Paulus, atque sanctus Andreas, omnesque Christi apostoli, simul et caeteri discipuli, quatuor quoque evangelistae, qui sua praedicatione mundum universum converte- os runt. Maledicat illum cuneus martyrum et confessorum mirificus, qui Deo bonis operibus placitus inventus est. os Maledicant illum sacrarum virginum chori, quae mundi vana causa honoris Christi respuenda contempserunt. Male- os dicant illum omnes sancti qui ab initio mundi usque in finem seculi Deo dilecti inveniuntur. os Maledicant illum coeli et terra, et omnia sancta in eis manentia. i n n Maledictus sit ubicunque, fuerit, sive in domo, sive in agro, sive in via, sive in semita, sive in silva, sive in aqua, sive in ecclesia. i n Maledictus sit vivendo, moriendo,—- manducando, bibendo, esuriendo, sitiendo, jejunando, dormitando, dormiendo, vigilando, ambulando, stando, sedendo, jacendo, operando, quiescendo, mingendo, cacando, flebotomando. i n Maledictus sit in totis viribus corporis. i n Maledictus sit intus et exterius. i n i Maledictus sit in capillis; maledictus n i n sit in cerebro. Maledictus sit in vertice, in temporibus, in fronte, in auriculis, in superciliis, in oculis, in genis, in maxillis, in naribus, in dentibus, mordacibus, in labris sive molibus, in labiis, in guttere, in humeris, in harnis, in brachiis, in manubus, in digitis, in pectore, in corde, et in omnibus interioribus stomacho tenus, in renibus, in inguinibus, in femore, in genitalibus, in coxis, in genubus, in cruribus, in pedibus, et in unguibus. Maledictus sit in totis compagibus membrorum, a vertice capitis, usque ad plantam pedis—non sit in eo sanitas. Maledicat illum Christus Filius Dei vivi toto suae majestatis imperio— —et insurgat adversus illum coelum cum omnibus virtutibus quae in eo moventur ad damnandum eum, nisi penituerit et ad satisfactionem venerit. Amen. Fiat, fiat. Amen.